Caroline Charrière
Mon Secret
PDF
voir
Recommander
recommander l'article
Caroline Charrière
Mon Secret
- Formation Ensemble
- Édition Partition de chœur
-
Niveau de difficulté
- Compositeur Caroline Charrière
- Maison d'Édition Editions Bim
- N ° de commande BIM-V112
TVA incluse,
Hors frais de port
Description:
Texte latin (chanté)
Augustin : Quid agis, homuncio ? quid somnias ? quid expectas ? miseriarum ne tuarum sic prorsus oblitus es ? An non te mortalem esse meministi?
François : Memini ...
Aug. : cum sit profecto verissimum ad contemnendas vite huius illecebras componendumque inter tot mundi procellas animum nichil efficacius reperiri quam memoriam proprie miserie et editationem mortis assiduam.
Fr : Dic ingenue quicquid est, quod me transversum agat.
Aug : Rerum temporalium appetitus.
Fr : Ego ne ab avaritie labe non immunis sum ?
Aug : Ne ab ambitione quidem. Cum adhuc adolescentulum te nulla cupiditas, nulla prorsus tangebat ambitio, cum cuiusdam magni futuri viri specimen preferebas. Nunc mutatis moribus, infelix... Duabus adhuc adamantinis dextra levaque premeris cathenis, que nec de morte neque de vita sinunt cogitare.
Fr : Quenam sunt quas memoras cathene?
Aug : Amor et gloria.
Fr : Si infamem turpemque mulierem ardeo, insanissimus ardor est ; si rarum aliquod spécimen virtutis allicit inque illud amandum venerandumque multus sum, quid putas ? quantulumcunque conspicis, per illam esse....
Aug : O quantum in virum evadere poteras, nisi illa te forme blanditiis retraxisset ! Quod es, igitur, nature bonitas dedit ; quod esse poteras illa preripuit, imo tu potius abstulisti. Ista enim innocens est. Cogita quam multa propter illam nulla utilitate perpessus es. Cogita quotiens elusus, quotiens contemptus, quotiens neglectus sis. Cogita quot blanditias in ventum effuderis, quot lamenta, quot lacrimas. Cogita quantum tu fame illius addideris, quantum vite tue illa subtraxerit... Cogita quantum per illam ab amore Dei elongatus in quantas miserias corruisti... Restat ultimum malum quod in te curare nunc aggrediar. Gloriam hominum et immortalitatem nominis plus debito cupis.
Fr.. : Eam enim, quam hic sperare licet, gloriam hic quoque manenti querendam esse persuadeo ipse michi ; illa maiore in celo fruendum erit, quo qui pervenerit, hanc terrenam ne cogitare quidem velit. C'est ainsi qu'est né l'ordre de la mort, car c'est d'abord la mort qui guérit les morts, et c'est ensuite l'éternité qui guérit les morts...
Aug : Sed sic eat...
Fr. : ...non ignarus, ut paulo ante dicebas, multo michi futurum esse securius studium hoc unum sectari et, deviis pretermissis, rectum callem salutis apprehendere. Sed desiderium frenare non valeo.
Aug. : supplexque Deum...
Fr. : ... non valeo.

Les clients ont évalué ce produit:
Partitions depuis 1969
Depuis 1969, plus de 500 000 clients nous font confiance. Avec un vaste choix de plus de 1 000 000 partitions, nous sommes l'un des plus grands fournisseurs d'Europe. Grâce à notre grand stock, nous pouvons souvent expédier les partitions sous 24 heures. Quelles que soient les partitions que vous recherchez, vous êtes au bon endroit !
Votre Stefanie Reichert
Responsable du service client